Passage
Livy, Ab urbe condita, books 26-30 - 30 p7
lat livy phi00130 perseus lat2
Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant uestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia uoluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur. quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. senatum itaque sufetes, quod uelut consulare imperium apud eos erat, uocauerunt. ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam reuocabat, tertia Romanae in aduersis rebus constantiae erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant uicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia ualuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuuentutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuuentutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis uincatur. haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable