LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 p23

lat livy phi00131 perseus lat1

hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius. bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre, gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis—nam ii quoque per id tempus venerant—mandat, ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segnius—iam enim in Macedoniam pervenerat— adparabat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quae ad Pelagoniam sunt, mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit. ad Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable