Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 p28
lat livy phi00131 perseus lat1
fuere, qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae venturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostis fuisse, debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem, qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit. corpus iam curabat consul, cum, venisse caduceatorem et quid venisset, nuntiatum est. responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est. montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat, petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus, qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum, quod in agris erat, convexit. inde ad Pluinnam est progressus nondum conperto, quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde transversis limitibus terrorem praebuit subitum hosti. movere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto—Erigonum incolae vocant— consedit. inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit. ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiae, ingentis et ipsae longitudinis, inter obiectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa, ut, si quis impetum faceret, in patentem vulneri ecum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam erat, quod peterent. itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam vulnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentis Romanos tenuit. deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostis, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant. ita angustiae minore certamine, quam quod animis proposuerant, superatae et in Eordaeam perventum, ubi pervastatis passim agris in Elimiam consul se recepit. inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paene insula situm; lacus moenia cingit; angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen, metu in deditionem venerunt. ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion vi cepit. servitia inde cum cetera praeda abduxit [et], libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio valido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos. ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.