Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 p32
lat livy phi00131 perseus lat1
ab Andro Cythnum traiecerunt. ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti, et, quia vix operae pretium erat, abscessere. ad Prasias—continentis Atticae is locus est—Issaeorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit. inde omnes velis in altum datis mari medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam, nec meruerant Graeci, cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde cum superato promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem, cum multis vulneribus repulsi—et erat validum ibi regium praesidium—irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae promunturio navigantes Acanthum petiere. ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta. nec ultra progressi—iam enim et graves praeda naves habebant—retro, unde venerant, Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt. ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad colloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit. petitum ex foedere ab Attalo est, ut mille milites praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Aetoli cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.