Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 p38
lat livy phi00131 perseus lat1
C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id, quod animis praeceperant, questus est, non expectatum se ab senatu, neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius, qui triumphaturus esset, et non eorum, qui bello interfuissent, verba audiret. maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse, quem percunctari posset senatus, quid veri praetor vanive adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus , P. Villius Tappulus . praetores inde facti L. Quinctius Flamininus , L. Valerius Flaccus , L. Villius Tappulus , Cn. Baebius Tamphilus .