Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 p4
lat livy phi00131 perseus lat1
exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius praetor urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. creati P. Servilius , Q. Caecilius Metellus , C. et M. Servilii —Geminis ambobus cognomen erat—, L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus , M. Fulvius Flaccus , P. Aelius Paetus , T. Quinctius Flamininus . Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable