LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 p8

lat livy phi00131 perseus lat1

cum dilectum consules haberent pararentque, quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit. moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere; ex certa voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri; quod si factum esset, votum rite solvi non posse. quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus, si posset recte votum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt. vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia, quantam tum, cum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant; hi primi de incerta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable