LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p29

lat livy phi00132 perseus lat1

quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus. obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat. augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. ii cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis, qui Setiae prope diem futuri erant, spectaculo intentum populum adgredi statuerant; Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare servitia. huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae facta futuraque erant exposuerunt. quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque, quae iudices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit. ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent . egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem; pretium eorum ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura. eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri. itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

Provenance