Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p3
lat livy phi00132 perseus lat1
Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt. id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. petentibus deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus. creati P. et Sex. Aelii — Paetis fuit ambobus cognomen — et Cn. Cornelius Lentulus . quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.