Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p38
lat livy phi00132 perseus lat1
hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem. arcem regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio. id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum; necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare. in sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit. erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas. cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, ‘ commodius’ inquit, ‘si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque’. cum rex facturum se id negaret, ‘quem tandem’ inquit Quinctius ‘times?’ ad hoc ille superbo et regio animo: ‘neminem equidem timeo praeter deos immortalis; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, atque omnium minime Aetolis’ . ‘istuc quidem’ ait Romanus ‘par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit. ’ ‘non tamen’ inquit, ‘ T. Quincti , par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.’ secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aecum censeret priorem dicere, qui petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem, qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio. deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset. suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata verum esse. Attali regis legatus naves captivosque, quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraeam —regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis —repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et Argos repetebant. praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere, quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes, quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus. iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet. nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse. in colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere. at non antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo opulentius haberent imperium. nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse? pluris pluris priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes, qui umquam hostes Thessaliae fuerint. ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; Cium, item suae dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum. motus oratione Alexandri Philippus navem, ut exaudiretur, propius terram applicuit. orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse. 'apparet id quidem' inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus in valetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans. indignari inde coepit, Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui, quibus finibus Graecia sit, dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse. 'an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant? neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed, quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, Thraces habent. et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo; non enim a me, sed ab illis principium belli ortum est; Romanorum autem honoris causa Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam. nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum, —quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet. ' extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnis divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum, quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit; de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aecum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset. parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam — is enim locus placuerat — ad constitutum tempus venit; Philippus nullus usquam, nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves. atque ipse quidem, cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem consilii diem consumpsisse deliberando aiebat; vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmavit petendo, ut summotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui. id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii, dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris summotis ad extremum litus processit; rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram est egressus. ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit, minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi; Attalo naves et cum iis captos navalis socios, Rhodiis regionem, quam Peraean vocant, reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. nulli omnium placere partium, quibus cessurus aut non cessurus esset, destinatio: plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore. cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata. itaque a Quinctio petit, ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. litus ad Thronium colloquio destinatur. eo mature conventum est. ibi Philippus primum et Quinctium et omnis qui aderant rogare, ne spem pacis turbare vellent, postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri; Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus rerum gerendarum esset; nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse. in hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum, ne fraude regis caperetur, placuit. additum indutiarum pacto, ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum. Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium — uxoris Quincti sororis filius erat — et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit. ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est; moverunt cum maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse, et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare. legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. sic infecta pace regii dimissi; Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam, quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable