LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 p13

lat livy phi00133 perseus lat1

Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant. itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit. inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes, ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinari animos posse. postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable