LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 p17

lat livy phi00133 perseus lat1

non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum Philippus est superatus; nam praeterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit. Antiochus cum priore aestate omnibus, quae in Coele Syria sunt, civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit. omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate, iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur, simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes, quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum — necdum enim debellatum erat — exercitu navibusque adiuturus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable