Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 p21
lat livy phi00133 perseus lat1
sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis, ut separatim de triumpho agerent consules, postularunt: communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset. cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret, communi animo consilioque se et collegam res gessisse, et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis Padum, ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse, tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de triumpho eius quam de honore diis inmortalibus habendo dubitari possit; non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eundem honorem inmeritum inpudenter petenti daret. Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse; nominabant etiam tribunos militum, T. Iuventium , Cn. Ligurium legionis quartae: adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse. oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse. hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt. C. Cornelio omnium consensu decretus triumphus. et Placentini Cremonensesque addiderunt favorem consuli, gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo liberatos, plerique etiam, cum capti apud hostes essent, servitute exemptos. Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit. C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu triumphavit. multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem, ducem Poenorum, fuisse auctores sunt; ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium. aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos, argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus divisi, duplex equiti centurionique. Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit. is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et, quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat. pecuniae etiam prope par summa fuit; aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati quinquaginta tria milia et ducenti; militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum, quod dederat collega. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable