Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 p3
lat livy phi00133 perseus lat1
Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus. ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa revocabantur. ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit. ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium, quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. nihil morati Aetoli sunt; Phaenea duce sescenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset, quid expectasset, confestim Quinctius movit castra. transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable