Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 p43
lat livy phi00133 perseus lat1
eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius , tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam; Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati. aediles plebis, Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio [maximus], multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt; tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable