Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p16
lat livy phi00134 perseus lat1
post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, ‘ imploratos [auxilium] adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium’, indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium, cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Atheniensis, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentis, questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere, ut Argos habeant, Aetolos, primos hostis Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo, insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint ‘ numquam, donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur, liberam Graeciam fore’, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam; Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.