LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p18

lat livy phi00134 perseus lat1

tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere; Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — loca alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis firmavit; sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei aestimator fuit. conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos, qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur. haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae, nedum satis firmi praesidii cernebant. haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii. ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt. Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse, et, si propius castra admoverentur, non quieturos Argivos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim— gymnasium id est minus trecentos passus ab urbe — cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso loco, ubi pugnatum erat, imperator Romanus posuit. diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur; postquam oppressam metu civitatem vidit, advocat consilium de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum. Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit; et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse, quam omisso hoste Argos oppugnari? se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et convectum est; viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum. castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi, priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expectavit. venerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum. navales quoque magnae copiae conveniebant; iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt. multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable