Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p19
lat livy phi00134 perseus lat1
cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere vires suas hostiumque aestimanti, non tamen omisit bellum, sed et a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit; et, ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat. cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis — Dromon ipsi vocant — positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit; et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre, si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientis; itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quae instet, tempestas praetereat; hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse, extemplo eos emissurum — : sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit; nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam — hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus —, transfugere voluisse insimulati per omnis vicos sub verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum. intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable