Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p23
lat livy phi00134 perseus lat1
ad haec imperator Romanus: ‘amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam quid minus conveniret quam nos, qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum, cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno tam saevo, quam qui umquam fuit saevissimus et violentissimus in suos? nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. an, ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur, curae erit nobis; Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus, quae titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment? at enim cum Philippo Argivi senserunt. remittimus hoc tibi, ne nostram vicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, tam hercule, quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil est publico consilio actum. Thessalos et Phocensis et Locrensis consensu omnium scimus partium Philippi fuisse; tamen cum cetera liberavimus Graecia; quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos? servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis, quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina. ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem? age dum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, iube vinctos produci; miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis, qui, ut liberare possent, mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? vos tamen, inquis, vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi. quotiens vis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus; summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen, praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit, proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere. ’ sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare, ut, dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter civis senectutem egissent. his dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit; aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. ita et tyranno tempus datum ad consultandum est, et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium. maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et tollendum tyrannum; numquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti motum; et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum. ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem fore diuturnam; non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos. unam spem fuisse, si qua admoventibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset; cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se movisse. adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare; multo maioribus quam ante terrestribus navalibusque copiis in Europam eum transisse. si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos? haec propalam dicebat; illa tacita suberat cura, ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria successori tradenda esset. cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnis in adsensum consilii sui traduxit. ‘bene vertat’ inquit, ‘obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet; illud modo ne fallat: [ceterum] cum res tam lenta, quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarer vos; nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta, quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo, explorandum, quid quaeque animi, quid virium habeat. auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet, ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis. ’ haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cui u sque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantis, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt. inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones, in quas pax cum tyranno fieret, has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax [ex] auctoritate senatus confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quae in Argivorum agro essent, praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante educta forent, dominis recte restituerentur; naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia, quae comparerent quaeque domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos coniuges restitueret, quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem haberet; quas habuisset, redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; civitatibus omnibus, quasque [et] ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo. haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat, quod et naves et maritimae civitates ademptae erant. fuerat autem ei magno fructui mare, omnem oram a Maleo praedatoriis navibus infestam habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. non tam omnia universi, quam ea, quae ad quemque pertinerent, singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. servis liberatis a tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior, quam fuisset ante, servitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur. mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum. haec inter se primo in circulis serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit. ubi cum ea, quae imperarentur ab Romanis, exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis, nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit, quid se respondere ad ea aut quid facere vellent. prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortis fortunam adiuvare aiebant. his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem, quin bellandum esset, exemerunt. levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa; quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint. et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis, qui omnis navalis socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur. fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum; altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis — erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum — urbem cinxit. alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant. iussi sublato clamore subire undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum; parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco, quem Heptagonias appellant — omnia autem haec aperta sine muro loca sunt — adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit, ut nec dicere, quod in rem esset, nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset. Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantis perculerunt. sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant. cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet, circumspectabat; Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus, ne caperetur urbs, causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable