LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p39

lat livy phi00134 perseus lat1

has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem. paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios, ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent. silentio deinde facto petiit ab iis, ut civis Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam; ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire. omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario officio fungerentur. ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, venum dederat. multitudinis eorum argumentum est, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit. adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable