LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p44

lat livy phi00134 perseus lat1

principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet; nam neque senatus haberi neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus. postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est, ut omnes, qui ex una familia essent, supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt, ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret. provincias deinde consules prius, tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures evenerunt; sortiti praetores C. Scribonius urbanam, M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable