Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p10
lat livy phi00135 perseus lat1
in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique, P. Cornelius Cn. filius Scipio , qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus , qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso ; hi patricii; plebeii autem C. Laelius , Cn. Domitius , C. Livius Salinator , M’ . Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti: nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior, ut qui eo anno triumphasset, accedebat, quod alter decimum jam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli; se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit, ut praeferretur candidato, quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet. L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra . aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli ; multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable