LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p16

lat livy phi00135 perseus lat1

Villius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit. Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit, quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat, mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium: id enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit; legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur, Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod inchoaverat bello redit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit. Minnio, ignarus omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo accerserentur legati. iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt. rex a Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio “specioso titulo“ inquit “uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video, sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuistis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut Aeolidis sunt, causam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit: itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur. “ ad ea Sulpicius “fecit verecunde“ inquit “Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant, quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti, causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso, quae ex foedere debent, exigimus. potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot secula adserendi eos in servitutem faciet, quid abest, quin actum nihil nobis sit, quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est? “ Vocari deinde civitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit, et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata aeque, ac venerant, omnium incerti legati Romam redierunt.

Provenance