Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p2
lat livy phi00135 perseus lat1
nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, cum haec in Hispania gerebantur. itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legione — nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse—rem gesturum. seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable