Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p25
lat livy phi00135 perseus lat1
cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum, quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit. eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio , qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Volso . P. Scipioni , ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio . postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius , utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat. interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes novas quinquaginta faceret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable