LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p26

lat livy phi00135 perseus lat1

et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat; Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum, quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent. in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit: praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens, ne dilationem res non pateretur, et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit. comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitterentur, praesidia, tres tectas naves et lembos pristisque, tradita vetere classe ex foedere Romanis. harum novarum tum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interclusisset praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus, navis erat quadriremis vetus, capta annis ante LXXX, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret. huius fama motus — fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium — deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves; et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant. cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis valuit, fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit, nec ante fugae finem, quam Patras ventum est, fecit. nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable