Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p30
lat livy phi00135 perseus lat1
dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent. minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant. adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse tum eam civitatem praecipue: ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent, et novus et incognitus pro noto et experto habendus rex esset. Magnetarchen summum magistratum vocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de reddenda Demetriade Philippo foret; id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensu partim indignatione, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira; ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi animi Magnetum invocaret. hac, voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo quemque periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed omnia, quae hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse, quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros, quam ut Romanam amicitiam violarent. huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat, indeque Menippum secum adduxerat regis legatum. qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestris navalisque copias commemorando: ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. apparebat, quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae agerent, omnia legatis Romanis deferebantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt propter et civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit, ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura. “nunc quoque “ inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet. ‘ Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium , haud procul inde abesse; dum integra omnia essent, verbis potius de iis, quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum. multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt, ut daretur iis concilium. hoc decretum Athenienses cum retulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est: aut enim moturum aliquid, aut omnis homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium, de quibus ambigeretur, disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros, quam qui movissent. haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt, ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri aliud in praesentia, quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit; decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum: tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable