LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p21

lat livy phi00136 perseus lat1

ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies, quam ad bellum renovandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praevertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia. Hypatam ut est ventum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere abstisere iis Flaccus iussit, quae ipsi violassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis profuturam et totam in preces orationem versam: nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse; et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu: eo quoque enim mittendos fore legatos. haec una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum: ita enim et illis violandi supplices verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset. postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi audivit, “etiam atque etiam videte” inquit, “Aetoli, ut ita permittatis.” tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. “quando ergo” inquit “ita permittis, postulo, ut mihi Dicaerchum civem vestrum et Menestam Epirotam”—Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat—”et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis. “ prope dicentem interfatus Romanum “ non in servitutem ” inquit, “sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.” ad ea consul “nec hercule” inquit “magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos: itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.” adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium. postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia imperii atque indignitate exasperati animi sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur—quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse? —et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso. quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit, Aetolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent. sed praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum; Aetolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse. ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable