LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p25

lat livy phi00136 perseus lat1

dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses— et iam prope excidium erat—oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum. ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime acciderant, casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret. et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, “utrum fefellit” inquit “te, M. Acili , quid agatur, an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?” erexerat expectatione consulem; et “quin expromis” inquit “ quid rei sit?” tum Quinctius” ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse? atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere. ” adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant, redit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes “fortuna” inquit” vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem. evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur: ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem defensor deprecatorque vobis adero. “ ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio et exercitus in Phocidem missus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable