LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p14

lat livy phi00137 perseus lat1

Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum revertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe et summa vi adgredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum praetervecti in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fecerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare institerunt, ne urbem et vicinam sibi et cognatam innoxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem erga Romanos; eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut servitutem regiam effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione absisteretur. profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma — portus adversus Rhodum est — pervenerunt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii pervenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. movere ea Aemilium; vocatosque Rhodios cum percontatus esset, utrumnam Pataris universa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendae rei Samum naves reduxit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable