LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p47

lat livy phi00137 perseus lat1

auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque: summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum essent; ceterae civitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem . his, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, regias silvas, et Lydiae Ioniaeque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmesson item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset —: haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset: haec et ab Eumene et Rhodiis excepta. ea quoque his pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.

Provenance