Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p51
lat livy phi00137 perseus lat1
eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. quae res, tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem excitavit. petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Valerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M'. Acilius Glabrio , qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque devicerat. in hunc maxime, quod multa congiaria habuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat. id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus , tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset. varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore vitae partam toga candida elevabat. is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse. postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor intestabili periurio incesseret. centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt. censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable