Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p8
lat livy phi00137 perseus lat1
tum Africanus fratri: ”iter, quod insistis, L. Scipio , ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis suppeditabit; si is destituat, nihil per Thraeciam satis tutum habebis: itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur. “ Ti. Sempronius Gracchus , longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa — inde enim est dimissus — die tertio Pellam pervenit. in convivio rex erat et in multum vini processerat: ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle. et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit. haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum. inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum perventum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable