Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 p15
lat livy phi00138 perseus lat1
consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt; occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione ardua et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu. haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit. ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen. et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit. equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint. Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces; signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur. sagittis glande iaculis incauti et ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt. detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi. sic tum passim procubuere; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur, gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium. pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli. sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius , cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in partem montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi: subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? castra illis capienda esse, in quae compulsus ab levi armatura hostis trepidet. praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant. obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat. in eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt. iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt. patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. ruunt caeci per vias, per invia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem metuunt: itaque plerique praecipites per vastam altitudinem prolapsi ac debilitati exanimantur. consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet. supervenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti. egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnis iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites divisit. laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu: nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.