LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 p21

lat livy phi00138 perseus lat1

consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio [Samae] imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit. Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quae Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur. et sub adventum consulis damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Aegium evocantibus Philopoemen — praetor tum erat — Argos conventum edixit. quo cum appareret omnes ferme conventuros, consul quoque, quamquam Aegiensium favebat causae, Argos venit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedaemonii deinde eum in sua certamina averterunt. sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis civitatibusque, quae omnes ademptae erant, habitabant. id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan improviso occupaverunt. vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt Lacedaemonios. terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt. Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae [et] amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus. ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet. furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam. id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur, hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati. hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti. magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit. utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent, magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur magistratus. qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit, legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, et illos nihil indicta causa passuros. silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent. ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur; tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. hi venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt. cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientis arcere. crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; deinde vociferantibus exulibus, quae passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si eam praetermisissent; foedus quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui, ut ferirent, inclamavit, saxa coniecit. atque ita decem septem, quibus vincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt. sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium. hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum primum, uti muros diruerent; deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; tum uti quae servitia tyranni liberassent — ea magna multitudo erat — ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset; Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros. nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci. decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos — ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant — urbe excessisse, in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit. multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant. et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante. per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable