Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 p24
lat livy phi00138 perseus lat1
Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent — nam antea incertum fuerat, ubi censerentur —, petierunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent. utraque res impetrata. de Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut iis suffragii latio — nam antea sine suffragio habuerant civitatem — esset. huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus velit, impertire, destiterunt incepto. rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Valerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. censa sunt civium capita CCLVIII CCCXVIII lustro perfecto consules in provincias profecti sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable