Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 p5
lat livy phi00138 perseus lat1
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri. et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, ex composito repente opera est adgressus. id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat. tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere. multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. uno in loco ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum. ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fovebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum. haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam ipsi ceciderant, interfectis. quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse. Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant. iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable