LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p12

lat livy phi00139 perseus lat1

huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi penetravit. primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit; tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit. P. Aebutius , cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Semproni Rutili educatus fuerat. et mater dedita viro erat, et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. via una corruptelae Bacchanalia erant. mater adulescentulum adpellat: se pro aegro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam, damnatam voti benignitate deum exsolvere id velle. decem dierum castimonia opus esse; decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam. scortum nobile, libertina Hispala Fecenia, non digna quaestu, cui ancillula assuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa; ultro enim amatus adpetitusque erat et maligne omnia praebentibus suis meretriculae munificentia sustinebatur. quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem. haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle. id ubi mulier audivit perturbata “dii meliora!” inquit; mori et sibi et illi satius esse, quam id faceret, et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse. “vitricus ergo” inquit “tuus—matrem enim insimulare forsitan fas non sit—pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat. eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse: scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse, et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti. ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus; eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit. orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo discuteret, nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent; neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum. postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum nec initiari sibi in animo esse. aderat sermoni vitricus. confestim mulier exclamat Hispalae concubitu carere eum decem noctes non posse, illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum servis domo exegerunt. adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit. consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit, ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset. cum ea, nosse probam et antiqui moris feminam, respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret. Aebutia accita ad Sulpiciam venit, et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert. lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens—dii propitii essent—obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.

Provenance