LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p14

lat livy phi00139 perseus lat1

ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi inportarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxiae esset. censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset. quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Feceniae ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis invitare iubent; sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo, sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse; ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. haec senatus decrevit. consules aedilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis viderent, ne qua sacra in operto fierent. triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem servarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur, adiutores triumviris quinqueviri uti cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent. ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari solent priusquam populum adloquantur magistratus, peregisset consul; ita coepit. ”nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta, sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere, venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar, invenio. si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris obtundam vobis, vereor. quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse; ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum, quae ea res sit, ignorare; alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse et qualecumque sit, ad paucos pertinere. quod ad multitudinem eorum adtinet, si dixero, multa milia hominum esse, ilico necesse cesse est exterreamini, nisi adiunxero, qui qualesque sint. primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis vino strepitibus clamoribusque nocturnis adtoniti. nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis? si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? iis ex obsceno sacrario eductis arma committenda? hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?” “minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent—ipsorum id magna ex parte dedecus erat—, a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent. numquam tantum malum in re publica fuit nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. necdum omnia, in quae coniurarunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam obprimendam statis virium est, coniuratio sese inpia tenet. crescit et serpit quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id privata fortuna possit, ad summam rem publicam spectat. nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc illi vos, singuli universos contionantes timent; iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie; tum singulis vobis universi timendi erunt. optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse. ne quis etiam errore labatur vestrum quoque, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam prave religio. ubi deorum numen praetenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris aliquid inmixtum violemus. hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant. quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinios libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent! iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio, sed externo ritu sacrificaretur. haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis. omnia diis propitiis volentibusque ea faciemus; qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut inpunita essent, sed ut vindicarentur et obprimerentur, voluerunt. senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo mandavit. nos, quae ipsis nobis agenda sunt, inpigre exsequemur; vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus mandavimus; vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, inpigre praestare et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.”

Provenance