Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p19
lat livy phi00139 perseus lat1
sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt. C. Atinius , qui biennio ante praetor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis conlatis pugnavit; ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti. ad oppidum deinde Hastam obpugnandum legiones ducit; id quoque haud multo maiore certamine cepit quam castra, sed, dum incautius subit muros, ictus, ex vulnere post dies paucos moritur. litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. quarto die, qui missus erat, Lunam venit; paucis ante diebus Calpurnius profectus erat, et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus , qui eodem tempore quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. paucos post dies maiore coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos. nihil traditur, quae causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt; ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur; et nisi successor adventu suo inhibuisset inpetum victoris, subacti Celtiberi forent. novi praetores ambo exercitus in hiberna deduxerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable