LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p20

lat livy phi00139 perseus lat1

per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii per biduum facti religionis causa. decem adparatos deinde ludos M. Fulvius , quos voverat Aetolico bello, fecit. multi artifices ex Graecia venerunt honoris eius causa. athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluverat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur. addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod aedis Opis in Capitolio de caelo tacta erat. hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt. sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme annos natum inventum. id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.

Provenance