Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p25
lat livy phi00139 perseus lat1
ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt. in controversiam autem veniebant Philippopolis, Tricca, Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum Thessalorum iuris, cum vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent—nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat— ,an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent. eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant. ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse et opera eorum in servilibus abuti ministeriis, et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis, quaestuosum et frugiferum; ibi navibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent, negotiationem omnem maritimam eo avertisse. iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint, violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium . itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos; lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si vox libera non sit, liberum esse? nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et et Graecis Macedoniam adcolentibus metus et audacia Philippo minuatur, neqüiquam et illum victum et se liberatos esse. ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. haec acerbe postremi, cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem adpellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant, et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable