LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p29

lat livy phi00139 perseus lat1

L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat, exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret. tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere; id quoque se in aerarium delaturum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable