Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p35
lat livy phi00139 perseus lat1
dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello capta urbe caedem fecit. inde apud legatos Romanos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere: seditione inter ipsos dimicatum, cum alii ad se, alii ad Eumenem civitatem traherent; id facile scituros esse, si percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius perculsis omnibus terrore tam recentis caedis neminem hiscere adversus se ausurum. negare Appius rem evidentem pro dubia quaerendam; si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constaret; deinde conlecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit; ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset? et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem contulerat cum eo et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque missis, qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus. et legati a Philippi conloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent, nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen inmaturae ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum. interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit missis ad adcolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam inrumperent, sollicitandos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable