Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p37
lat livy phi00139 perseus lat1
”difficilior nobis, Ap. Claudi , apud vos oratio est, quam Romae nuper apud senatum fuit. tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat; nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse posita contentione, qua paulo ante egisti. ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi, sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis eorum, qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii. quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt si T. Quinctius , si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et obpressi confugissent; cum vos procul essetis, quo alio, nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa obpugnantes viderant, confugerent? pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos. nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant; quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum. exules Lacedaemoniorum, quo in numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et, quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint argumentari refert” Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable