LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p38

lat livy phi00139 perseus lat1

”at enim illa certe veste vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint? tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. non Philopoemenem expectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis. vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant, et, cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis. quod ad leges ademptas adtinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror, nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse, nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent. scio ego, Ap. Claudi , hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere severum disceptantium apud dominos. nam si non vana illa vox praeconis fuit. qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego quid Capua capta feceritis Romani non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus? interfecti aliqui sunt; finge a nobis; quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? muros diruimus; vos non muros tantum, sed urbem agrosque ademistis. specie, inquis, aequum est foedus; est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor; sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint, nam, ut in aequo essent, nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut, Achaici concilii essent, effecimus. parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes, quam socii habent. quae iure iurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus; sed plus et veremur et timemus deos inmortales.’

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable