LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p40

lat livy phi00139 perseus lat1

Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt, C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Thalna et T. Quinctilius Varus venerunt, qui quantum bellum iam profligatum in Hispania esset senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis inmortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret. supplicatio in biduum decreta est; de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt. de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurni Quinctique. utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. victa postremo absentium gratia est, et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. cum eos in legiones quattuor discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus essent, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio uis essent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable