Passage
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p48
lat livy phi00139 perseus lat1
extremo prioris anni comitia auguris creandi habita erant in demortui Cn. Corneli Lentuli locum; creatus erat Sp. Postumius Albinus . huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus; pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus . P. Licini funeris causa visceratio data et gladiatores centum viginti pugnarunt et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro triclinia strata essent, tempestas cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro; eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata, defunctosque vulgo ferebant, quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui. hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable