LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p49

lat livy phi00139 perseus lat1

priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat. nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam adcolunt, vulgata est, crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim—gravis enim adcola omnibus erat—Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt. et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad querendum, simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia, simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent. respondendum ad omnia iuveni tum admodum Demetrio erat. cum haud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti— nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut per gratiam iudicatis— ,nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset. cum respondisset accepisse se, nihil prius nec potius visum est quam regis ipsius de singulis responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt. erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. interposuerat et querellas de iniquitate decretorum et quam non ex aequo disceptatum apud Caecilium foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum ab omnibus esset. has notas irritati eius animi conlegit senatus; ceterum alia excusanti iuveni, alia recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit, nihil patrem eius neque rectius nec magis quod ex voluntate senatus esset, fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri voluisset Romanis. multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam, Demetrio credendum esse: obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit, et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populi Romani esse, honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quid minus factum sit, quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum praetermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Romano Demetri filii beneficio esse. haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem adulescenti verterunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable