LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 p51

lat livy phi00139 perseus lat1

legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, inmemor sim propositi, quo statui non ultra adtingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus: eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, profectus atque ibi in valle iniqua cum equitibus paucis obpressus. ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt; sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum adtenuatis. iacentem hostes superfusi obpresserunt; cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum adtollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen praemittunt, debellatum esse, Philopoemenem captum adduci. primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo, sed vix pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides; et priusquam adpropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis, effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta tantam rem habiturus videretur. aegre submoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem, potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat; et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et, ut eo adduceretur in conspectum populi, una voce omnes exposcebant. magistratus et principes veriti, ne quem motum misericordia praesentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinae maiestatis conlatae praesenti fortunae, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt, deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt dicente praetore Dinocrate, esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum. iam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant nec cuiquam uni custodiam eius satis credebant. admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato saeptum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superinpositum est. ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati lucem insequentem expectaverunt. postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant; sed defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes omnes ad necem eius consentiebant, sed, utrum maturarent an differrent, ambigebatur. vicit pars avidior poenae; missusque qui venenum ferret. accepto poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis Lycortas—is alter imperator Achaeorum erat— equitesque evasissent. postquam dictum est incolumes esse, “bene habet” inquit, et poculo inpavide exhausto haud ita multo post exspiravit. non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis fuit. victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem Hannibalem P. Scipionem . adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.

Provenance